ANDRE.« LEOP. HAAS ORDINUM STYRLffi PHYSICI GRiECENSIS , INCLYT. FACULTAT'S MKDICiB VIEtfN. E T SOCIET. STYR. AD PROMO VENDAItf AGRICULTURAS! SlLMÜKI LIBELLUS, IN q V O DEMONSTRATUR Quod non solum Vegetabilia, Animalia, & Mineralia Menllruo simplici paucis horis possint solvi, verum etiam Extracta purissima , & Salia essentialia educi. LEORKBT F/5 VINDOBONNaE, Typis JOANNIS THOIVLE de TRATTNERN, C«es Reo. Atiir^s Typogr. et BiblioP. l 7 ö <5. W ß4; «-ist S.-JS K.1?* «-->!- «•,« P„J! *,,K -H-' K a’-^t k’-Ii tf-a si‘=a «!^a, ^a d'a sTa Ä ' ' #4t rH'a ü’-'-a rßa ri^a #it s v « tf-'ajct " «-^>- *,& «=if> •=!?» «-^ tJ* 4 »-a r?a H-a h’a #=i t*' v a L. B. C ?ir/rtt' fernher, quod pertineat aci officium medici , «f agrorum saluti optimo, quo i fieri potest, modo prospkiat. \ De hoc negotio sepe serio cogitavi , & vi - di , (Jmo^ mihi medicamenta frequenter desue - | rmf, 4«^ separata parte terrestri pauca dost, I integra tamen jui virtute agris ingeri potuissent, | & facile in Corpus dividi , ne debilis ventri - culus in separatione utilis ab inutili laborare , £f residua terra gravari debeat. Talia tamen medicamina omnibus aegris utilia , adornata, £f grata ejfe debent , apud infantes, delicatas, j valde debiles fapesunt necessaria* Hac me moverunt, ut manum operi admoverim, & post varia conomina in Methodo Illustrissimi Comitis de Garaye diu perseveraverim, qui in machina sua trituratoria ex trium Regnorum simplicibus aqua simplici Salia Essentialia educere docet, non mutata in virtute, sapore semper , sape etiam colore, sffi odore fimplicis pradita. Repetii difficiliores labores, de quorum veritate dubitavi, obtinui produffa, qualia ille deferipfit. Verum dolui, medicamenta hoc labore obtenta , fi haberi poßent in officinis, tanto pretio vendi debeant, ut a pauciffimis in usum vo- ; cari possint. Labor enim longus est, offi trituratione toto die continuata ex Vegetabilibus paulo compatHoribus totum illud non educitur, quod aStuosum est: praterea evaporatio tam | copiose aqua, qua pro solutione requiritur, multum tempus, multos furnos , multos carbones requirit. Accedit etiam , quod labora- torio prorsus singulari pluribus hominibus opus fit, si ea quantitate fieri deberent hac medicamina, qua agris pro necessitate consitum ! foret. Ut majori compendio fiant quadam, statuit quidem Anclor , quod ex multis Vegetabilibus infufione Salia Essentialia educi pojstnt , quod quidem verum est, fid totum , quod in simplici continetur , non educitur. De his omnibus legi meretur Illustriffimi viri chymia Hydraulica. Cognitis his difficultatibus ea Methodo , ■quam describo , solutiones corporum inftituere, & ex iis ExtraBa purißima , £f Salia Essentialia parare incepi. Latus tunc vidi , quod non solum idem paucis horis fape obtineam , quod in methodo Garayana post unum alterumve diem primo potui efficere , verum etiam multa fieri pojstnt , qua alias fieri non pojfimt. Non tamen ideo Methodo Garayana penitus carere postum , fi enim de accurata analy- fi corporum agitur; aut talia corpora solvenda veniunt , qua aurichalcum agrediuntur , aut de ferro sibi nimium jungunt. Operatio in mqchina trituratona fieri debet. - 1 * 3 Tentamina mea publico communicare non volui , antequam haberem opusculum magis elaboratum; cum vero fint aliqui , qui pra- xim meam Jub Jüfpeäo nomine medicamentorum chemicorum sujpecfam reddere conantur , necejjarium ese duxi , communicare meos labores , ut habeant fundamentum aquioris judicii. Ea vero, quce in poflerum utilia novero, fideli calamo fempsr referam , contentus , fi mea conamina erudito orbi non displiceant, i ELENCHUS CAPITUM, ET TENTAMINUM. CAPUT I. De Machina Papiniana , & reliquo supellectile ad hunc laborem necessario. CAPUT n. De Regno Vegetabili, De Radice Rhabarbari veri. r Cortice China Cbinae, Ligno Guiajaco, Absynthio. Cicuta. FI. Chamomillae Romanae, Myrrha, Corollaria, CAPUT III. De Regno Animali, De Carne bubula. Cranio humano. Capillis humanis. Singulari Praeparato Capillorum humanorum. Cornu Cervi. Lapidibus Cancrorum. Corollaria. A 4 CAPUT IV. De Regno Minerali, De Auro. Marte. Vino Martiali. Antimonio. Corallis rubris. Corollaria. ^ vt (peiij I i (PMr^ ^ V d' §®| §@§»f xGZ ^ §!€’t E §2 C|si2 €« d- ÜSC'S Y | ^ H ^fl^ff w H. < 4 $* | ,^5*?^ _ tf=^r=ä e'i<\ i <$dS?*Z£j> ^T7^^T7^D-r> CSST"^ CAPUT L De Machina Papiniana , ^ rd%/ö Siqjelleciile ad hinc laborem necejsario. &■ ee^% fS> OqMachina haec a suo Inventore Papiniana dicitur , estque olla ex aurichalco fusa, quae tegitur operculo in super- ficie inferiori plano , quod margini superiori ollae planissimo accurate respondet, & eidem incumbit. Inter haec duo plana interponitur circulus ex charta bibula sexies duplicata, quem hoc modo formare soleo, sexies duplicatam chartam pono super aperturam ollae, ut tegatur tota olla, cultello sic scindo chartam, ut secando sequar interiorem marginem aperturae, A 5 II IO Caput I chartam, quae eminuit ultra marginem exteriorem ollae, etiam abscindo, tumque habetur circulus , qualis etiam ex corio molli bene fieri potest. His omnibus rite compositis auxilio cochleae perpendiculariter descendentis in medium punctum operculi fortissime operculum adprimi- tur ollae , quae tunc exacte clausa est , quod nunquam fit, nisi corona chartacea sit interposita , quae eodem Menstruo madefieri debet, quo instituitur solutio. Horum omnium clariorem ideam dabunt figurae cum annexa descriptione. Clarissimus Hieronimus Ludolfus fig. 123. quoque machinam huic similem delineatam habet. Vid. introduc, ad. ehem . Idiom. gern. E)*- furti 1752. An haec praeferenda sit ollae , quam delineavi, determinare non possum , quia eam in usum nunquam vocavi, cum enim olla descripta longo tempore usus fuerim, antequam hic Au- thor mihi notus fuit, servavi ollam mihi assuetam , quia experientia me docuit, quod adeo exacte claudi possit, ut etiam magnum caloris gradum ad solutionem auri necessarium sustinere possit, quin evaporet aliquid : adeo enim exacte clauditur, quod maximum ollae requisitum est. Licet interdum apud Authores hujus machinae fiat mentio , nullibi tamen verum ejus usum, A experimenta ordinate instituta hucus- De Machina Papiniana, &c. ii que legi: ea vero tentamina, quae narrabo , sic ordinare conatus sum , ut pro regula servire possint, si alia similia instituuntur. Dum in hac machina experimenta instituere volui , sequenti modo operari solebam. Corpus Vegetabile, Animale , aut Minerale impono ollae , affundo aquam puram , aut aliud Menstruum idoneum, ut quarta pars vasis maneat vacua; claudo ollam, dum summa vi cochleam adigo in operculum. Paratus tunc sit furnus simplex , cylindricus , ferreus , aut ex lateribus firmiter constructus, in quo supra cinerarium craticula firmissime haereat , ut onus 50. librarum (hujus enim fere ponderis est machina , quae Mensur. 1. ß. capit.) portare possit. Cylinder super craticulam eminens aliquibus foraminibus debet esse perforatus , ut aer libere transire possit, & carbones conservet ardentes, qui nimis lente gliscerent, dum a pondere ollae comprimuntur. Tunc machinam furno inpono, &, dum operculum calere incipit, novis viribus eam claudere tento; hoc enim si negligitur, fit saepe , ut calore magis aucto & Menstrui, & spirituum aromaticorum pars magna avolet: nam corona diu pressa minus spatium occupat, unde aqua in vapores resoluta facile sibi viam parat. In hoc labore pro diversitate subjectae materiae, ad diversos quoque gradus calor intenditur ; eum vero caloris gradum tanquam summum notavi, si gutta aquae operculo ad- 1 Caput I. 12 spersa se in globulum contrahat, & cum strepitu decurrat. Ultra tentare ignis gradum non sum ausus , nam timui, ne olla disjiciatur. Quamvis enim sperare potuissem, fore, ut Menstruum cum suo corpore validissime agitatum prius penetret circulum chartaceum, quam ut cum periculo vitae & laboratorii disjiciat machinam , tutius tamen erit tentare in campo aperto, quousque calor intendi possit. Si ad eum caloris gradum incaluit olla, quem pro diversitate simplicis magis vel minus, compacti per oblervata necessarium inveni, eam vel illico removeo ab igne, vel in debito caloris gradu per aliquas horas conservo, fi illud requirit arctissima principiorum conjunctio, quae saepe pertinaciter resistit solutioni. Si omnia re- friguerunt, aperio ollam, quod difficulter fieri potest , nisi hac arte utar. Circulo chartaceo eminenti extra commissuram operculi cum plano vasis affundo aquam, quae se penetrans per circulum atrolit operculum , ut dein vi manuum postit aufferri; malleo autem hic quid agere, aut intra commissuram adigere cuneulum est periculosum, facile enim fit, ut planis inpriman- tur fulci, qui dein impediunt, ne amplius olla exacte claudi possit. Considerare nunc etiam juvat, quid sub decoctione in olla contingat ex observatis Physicis, quorum De Machina Papiniana, &c. 13 Primum est; licet aqua ebuliens nunquam majorem caloris gradum recipiat, quamvis plus ignis adponatur aquas jam ebulienti, est tamen calor ejusdem aquae ebulientis iemper major constanti lege , quando ebulientis aquae superficies premitur graviori pondere Atmofphaerae. Boer- haave Part. alter, de artis Theor. edit, venet. pag- 85. » Secundum. Sub decoctione aqua buliens multo majus spatium occupat, & in vapores tota resolvi potest, nam si ollam valde calidam aperio , uno momento disparet liquidum in ea contentum. Tertium. Aer vi ignis resolvitur, ex aqua expellitur; nam si machinam jam fere frigidam lente aperio, aer adhuc cum sibilo exit. His positis patet, quod aqua & aer, quae multo majori spatio indigerent, resistentia non superanda coerceantur, dum in olla instituitur decoctio. Fit itaque pressio ingens, inde calor aquae solito major, sed quoque ab aqua & aere in tenuissimas partes resolutis , & continuo agitatis in subjectam materiam tanta actio, ut ejus pori minimi penetrentur, partes componentes decomponantur, & Menstruum sibi Salia, & Olea sociare postit, terram vero relinquat. In hac Methodo solvendi corpora haec commoda sunt, quod nempe solutio cito perficiatur, nihil tamen amburi postit, nihil perdatur de Aromate, tota tamen substantia eliciatur e corporibus , quod per experimenta fiet clarum. H Caput I. ♦ Ut solutionem iterum in forma sicca oculis sisterem, hunc laborem instituo. Frustum pani & lintei ita expando super cribrum, ut ligteum superiori loco sit positum , cribrum vero sic instructum pono super ollam terream, in qua medio pollice a fundo distat firmatum effundibu- lum : paratum quoque sit vitrum aqua pura plenum. His ita constructis solutionem colo, residuum in linteo contentum bene exprimo, expressum aquae purae inmergo, iterum exprimo , hocque toties repeto, donec aqua expressa sit insipida, sieque omnis pars activa eluatur. Haec solutio per noctem relinqui debet in quiete , ut subsideant partes terrestres , quas colum non retinuit , mane per effundibulum apertum effluentem solutionem vase excipio, grassitisculum vero liquorem, qui infra effundibulum haaret , iterum colo , & misceo priori solutioni. Paratum tunc habeo vas evaporatorium terreum repandum, magnum, afbum, optime vitro obductum , cujus fundus Horizontalis est, impleo hanc patinam solutione ad altitudinem unius & medii pollicis , pono super lebetem ia furno idoneo pendulum, & ad duas tertias aqua impletum. Facio tunc bulire aquam , donec solutio in patina adeo incalescat , ut solutioni digitus inmersus calorem liquidi medio minuto ferre possit. Hunc gradum caloris conservo, donec omnis aqua evaporando disparuit. Manet De Machina Papiniana, &c. 15 tunc crusta splendens , pulcherrima non ambusta , cui saepe interspersa sunt majora plana , in quibus resina sola se collegit, quae in calore mollis manet, licet aqua omnis dissipata jam sit, & reliqua crusta salina fit dura. In separatione crustae sequentia observo. Patinae adhuc penitus non refrigeratae una manu supertensam teneo chartam calidam, altera manu ope cultri crustam abrado, quae in frustula pellucida dissilit, quorum multa pars perderetur, nisi a supertensa chartas retineretur. Materia obrasa mox vasculo siccissimo, calido debet excipi, subere bene claudi, & in locum siccum reponi, ut in annos incorrupta servari possit. Si vero horum aliquid negligitur, materia humi- dum ex aere trahit, & fit mollis, tenax» difficulter tractabilis, & pulchritudine priori destituta pasta. Huic producto nomen Extracti purissimi tribuo, quia omnes partes efficaces simplicis ita perfecte continet, ut semper saporem, saepissime odorem, in iis Vegetabilibus etiam colorem servet, quae specifico colore sunt donata, ut in China Chinae, Rhabarbaro, &c. ex plantis vero viridibus viride Extractum nondum obtinui. Dum Sal ab omni resina separatum & purissimum habere volo, aquam puram frigidam affundo huic Extracto, & inquiete relinquo per aliquas horas, ut aqua sibi sal unire postit, solutionem vero obtentam filtro , iterum evapo- 1 6 Caput I. de Machina Papin. &c. rando ad siccitatem redigo, quo labore obtineo crustam purissimam splendidam. Hoc productum nomine ab lllußrißmo Comite de Garaye assumpto Sal Essentiale voco , quia .in aqua solvitur, in aere deliquescit, in igne coagulatur, & saporpm simplicis in omnibus , odorem in iis, in quibus partes aromaticae non sunt nimium volatiles, & colorem in omnibus , fi plantas virides excipiam, retinet. An non melius Sapo dici potest? est enim oleum intime unitum Sali in hoc producto; nam si spiritum vini rectifica- tistiinum affundo, is tingitur colore Simplicis, & in fundo remanet materia alba singularis, quam ad nullam speciem Salis in Vegetabilibus referre possum, in Mineralibus vero sal marinum deprehendi. , •. Jr 'A .■ ... v "<• •' v ' • < *'■' f CA C A P XX T 11 De Regno Vegetabili. TENTAMEN I. De Radice Rhabarbari veri . ccipio Unc. I. pulv. Rad. Rhabarb. veri, XI affundo Unc. XII. aquae purae ex cisterna desumptae, quam prius examinavi, an sal nullum contineat, dum magnam quantitatem talis aquae evaporando dissipavi, & in patina nihil inveni praeter paucam terram albam fere insipidam. Machinam bene clausam pono super ardentes carbones in furno idoneo, & ibi relinquo, donec gutta aquae operculo aspersa incipit in bulas elevari. Remotam tunc ab igne ollam, si refriguit, aperio, & invenio solutionem sapore , odore, colore Rhabarbari ditissimam, quae Methodo, quam descripsi, colata, quiete depurata, super balneum vaporis moderato igne evaporata , in fine obducitur pellicula coloris Rhabarbaro non dissimilis , sub qua undarim movetur materia; tandem vero exsiccata solutio B Capüt II. iB exhibet crustam duram in fundo parinse ex flavo fuscam, in qua hinc inde plana mollia resinosa deprehenduntur, qute tunc indurescunt, si patina refriguit. Si hsec crusta cautelis praescriptis separatur, obtineo plana in utraque superside splendentia , quae Extractum purissimum nomino, quod erat ponderis Dr. III. & gr. XXIII. Proprietates in hoc Extracto sequentes notavi: plana hsec utrinque splendentia, pellucida sunt, & si opposito lumine conspiciantur, colore flavo pellucent, in aere humidum ad trahunt , in aqua frigida maxima sui parte solvuntur, eam que colore, odore, sapore, Rhabar- bari inficiunt. Illa vero pars , quse in aqua non solvitur, in spiritu vini rectificatissimo deliquescit, fi in ore detineatur hoc Extractum, a saliva totum solvitur , & odorem saporemque simplicis manifestat. Si digito humido adfrica- tur chartae albae, eam colore Rhabarbari tingit. Si in pulverem redigitur (debet autem id fieri in mortario sicciffimo , parum calido) habetur pollen, quem a Rhabarbaro vix dignosces colore. Dosis est a scrup. I. ad Dr. I. Quod ab operatione reliquum fuit, erat materia alba, molis spissaemucilagini gummi tra- gacanti non absimilis , quse calore iterum induratur, & omni odore & ihpore est orbata. Pondus hujus residui erant Dr. III. & gr. XL. Igitur in hac operatione ex Unc. I. perdidi gr. LVIII. quod mirum nou est, quid residuum mu- I De Regno Vegetabili, 19 cilaginosum a linteo & panno bene separari non potuit, cui adhaesit, dum solutio colata, & residuum expressum fuit , praeterea a patina eva- poratoria Extractum tam accurate separari non potest, ut non aliquid adhaereat. TENTAMEN 1E De Sale Ejjentiali Rhabarbaru ccepi Dr. I. & gr. XLII. Extracti, affudi H Une, VI. aquae purae frigidae, quae post aliquas horas dedit solutionem ex flavo rubram, quae filtrata , & evaporatione siccata reliquit crustam magis splendentem, quam in Extracto. Dum eam abrasi , dedit plana utrinque splendentia , quae colore flavo pellucent, si lumine opposito considerentur. Si haec frustula in aere relinquo, humidum mox adtrahunt , in cella deliquescunt in oleum, in aqua solvuntur , in pollinem trita colorem Rhabarbari referunt. Sapor vero hujus Salis ex amaro subdulcis est, & odor magis gratus, quam in Extracto. Hujus Salis obtinui Dr. I. & gr. IV. Residuum ab aqua non Solutum exsiccavi, & obtinui partem paucam resinosam, quse in aqua frigida non sol* vitur , licet ob adhaerentes partes salinas eam B 2 20 Caput II. colore Rhabarbari leviter tingat, in spiritu vini vqro suspenditur. T E N T A M E N HI« De China China. nc. 1. China dringe in grossiorem pulve- 'L/ rem contusae coquo in olla, donec gutta aquae operculo aspersa illico bulliat, si dein in omnibus procedo, ut cum Rhabarbaro factum est, obtineo in va r e evaporatorio crustam colorem Corticis Peruviani exacte reserentem , in qua circuli & semicirculi formati sunt, & hinc inde resina sola se collegit. Haec crusta a vase separata in forma tabularum splendentium, pellucidarum se sistit, & saporem, odorem, colorem Simplicis omni nota manifestat. Talis Extracti purissimi nunquam plus ex Unc. I. obtinui, quam Dr. II. interdum etiam minus, si Cortex electus operationi non subjicitur. Reliquae proprietates , quas de Rhabarbaro monui , huc quoque referri debent. Si bihorio vel trihorio ante Paroxysmum , vel Exacerbationem febrilem Dr. II. ingerantur aegro, febris aut plane silet, aut in pertinacioribus febribus exacerbationis impetus maxima parte infringitur, & repetita dosi silet. Da Regno Vegetabili. 21 Residuum masticatum nullam China Chinae notam linguae inprimit, de eo nihil solvitur masticatione, sed perstat in ore, ac si lignum insipidum masticarem. Dum eo modo, quem descripsi in Tentamine II. sal a resina separo , obtineo crustam puriorem, magis splendentem , circulis, & semicirculis pulchrius distinctam , quae separata a vase ponderis est Dr. I. interdum etiam aliquot granis minoris, color, sapor, odor China Chinae in hoc Sale manifestissime invenitur, uti etiam reliquae proprietates, quas in Sale Essentiali Rha- barbari adduxeram. Reliquam partem resinosam in spiritu vini rectificatistimo solvi, & obtinui tincturam, colore rubini pulcherrimam. TENTAMEN IV. De Ligno Guajaco. fe --—— — n -~ ~~ ■ —r H oc Lignum duriffimum scidi in tenues Laminas , & unc. I. coxi in machina cum lib. I. aquae, usque dum gutta una aquae operculo aspersa tempore minuti secundi cum strepitu dispareret. Solutionem rubellam colavi , quiete depura vi, mane liquidum decantatum evaporatione consueta siccavi, & obtinui Ex- B 3 22 Caput II. tracti pellucidi, subfusci gr. XLVIII.cujus sapor erat subdulcis , non tam acris, qualis advertitur , si hoc lignum masticatur. Hoc Extractum aquae injectum eam colore flavo tinxit, quod vero subsedit ad fundum , erat mucila- ginosum. Dum residuum examinavi, vidi, quod illud adhuc odorem & saporem ligno proprium retinuerit, ideo novae decoctioni subjeci residuum lignum , & obtinui crustam pellucidam fubfus- cam , cujus sapor fuit subdulcis, leniflime acris. Pondus vero fuit Dr. I. & gr. III. Reliquam massam adhuc gustu acrem deprehendi , ideo eam exsiccavi in patina super balneum vaporis, deinde in pulverem groflius- culum contundi curavi, & cum aqua nova coxi in machina. Dum solutionem exsiccavi, ob-, tinui crustam, quae separata dedit frusta pellucida, ex fusco rubra, resinosa, quae gustu ex dulci acria sunt, minus tamen linguam acrimonia afficiunt , quam lignum masticatum. Si hoc Extractum in lapideo mortario sicco in pulverem tero , pulvis colore vix differt a colore pulverisati ligni. In aere humidum adtrahit, & diffluit. Si aquae frigidae injicitur, lente, si vero calidae , citius pars salina solvitur, quae aquam colore ex flavo rubro, odore ligni, & sapore subdulci, leniter acri inficit, in fundo autem haeret pars resinosa. Residuum insipidum ponderabat Unc. ß. Extractum vero tri- De Regno Vegetabili. plici ejusdem ligni coctione obtentum Dr. III. & gr. XXXVII, X E N T A M E N V. De Abjynthio. 3 erbae Abfynthii M. I. coxi in machina , -IA- -H- donec gutta aquae aspersa operculo incipit in bullas elevari. Si refrigeratam machinam aperio, habeo solutionem rubellam, quae sapore, & odore herbam perfectissime refert. Hanc solutionem , si evaporationi expono , obtineo crustam pellucidam, fuscam, quae citissime diffluit, nisi patina conservetur calida , dum abraditur Extractum, illudque citissime vasculo calido includatur, & in loco sicco conservetur. Si enim in hoc labore non valde properet artifex, crystallos pellucidos non obtinet, quia ii ad attactum aeris frigidi mox coeunt in unam massam. Si huic Extracto aquam frigidam affundo, fere totum solvitur, & in fundo nihil remanet praeter paucam mucilaginem. Hoc Sal saporem plantae perfectissime retinuit, de odore vero multum amisit sub evaporatione, qui reddi potest huic sali, si vel oleum stillatitium viride addatur; vel decoctum in machina factum destille- 13 4 24 Caput II. fur in vesica vitrea, donec duae tertiae transeant, reliquum vero ad siccitatem evaporet modo consueto , ut sic habeatur aqua spiritu Rectore dives, in qua dein sal solvi potest; vel etiam decoctum sue ulteriori praepara ione bibatur. Reliqua ab operatione herba insipida est, & viridem colorem conservavit, unde patet, quod color viridis ad partes activas plantae non pertineat, nisi minima fui parte, quae haeret in oleo aethereo hujus plantae, quod est viride. TENTA M E N VE De Cicuta. erbae Cicutae Unc. ß. Coquo in machina, JL JL donec digitus adplicatus operculo calorem ultra minutum secundum ferre non postit. Si dein refrigeratam machinam aperio, invenio solutionem rubellam , quae in tam moderato caloris gradu evaporare debet, ut digitus solutioni immersus calorem diu ferre postit. Videtur tunc in fine evaporationis formari pellicula viridis, quae colorem Cicutae exacte refert, sub qua undarim movetur materia. Si sic pergo in evaporatione , donec nihil amplius exhalet, manet crusta submollis, quae in hyeme ad calorem sic- De Regno Vegetabili. 25 cum fornacis, in sestate vero in calore solis plane ad siccitatem redigi potest. Crusta sicca celerrime a patina debet separari, & in vase calido subere optime obdurato servari, ne in pastam coeat , nam avidissime humidum aeris ad- trahit. Plana separata in superficie , in qua pellicula adhaeret, sunt viridia, reliqua vero massa ejusdem est coloris, qualis sunt maculis subrubentes videndae in culmo hujus plantae. Sapor & odor in eo tantum differt ab ipsa planta, quod paulo gratius nervos afficiat , quam facit planta masticata. Si huic sali affundo aquam frigidam, post aliquas horas totum solvitur, haec solutio est limpida, subrubqlla, & in fundo aliquid mucilaginosi ponit, quod vix tria grana ponderabit. Pondus vero obtenti falis erat Dr. I. & gr. XIV. Dosis a gr. II. ad X. sic enim exhibui mistum Syrupo. Residua herba fuit viridis, exsucca, in externa specie plane non mutata. 26 Caput II. TENTAMEN VII. De floribus Chamomilla Romana, F lorum Chamomillae Romanae Unc. ß. in machina coxi, donec operculum adeo incalescat , ut digitus adplicatus ejus calorem ultra minutum ferre non possit. In aperta olla invenio solutionem flavam, odore & sapore florum ditissimam , quae iisdem cautelis, quas notavi in tentamine de Cicuta, exsiccata, dat crustam ex flavo fuscam, quae saporem floribus proprium retinuit; de odore vero multum perdidit. In aqua frigida totum fere solvitur , reliquasque notas falis essentialis pulchre exhibet. Residui flores, antequam exprimantur , immutati sunt & integerrimi, quasi eos florere vb derem, expressi vero insipidi sunt, & exsucci. De Regno Vegetabili. 27 TENTAMEN VIIS, De Myrrha. impurae venalis Unc. I. coxi in ma- cum aqua, donec ea adeo inca- luerit, ut gutta aquae operculo aspersa tempore minuti secundi dispareret. Inveni dein solutionem Myrrhae concentratissimam, quae colata, subsidendo depurata, & super balneum vaporis evaporata dedit crustam, cujus margo cingebam tur planis purissimis , pellucidis, oblongis, colore castaneae, quae se sponte separabant a patina , & in altum surgebant. Reliqua vero crusta separata a vase dedit frustula minus pellucida coloris castaneae obscurioris. Si vero lumine opposito considerantur, colore ex flavo rubro pel- lucent. Utrumque hoc productum aquae injectum , eam odore & amarore Myrrhae infecit, non tamen colore sibi proprio tinxit. In spiritu vini non solvebatur integra massa, colorem tamen & odorem dedit huic Menstruo. In saliva vero integre solvitur. Residuum ab operatione consideratum, fuit copiosa massa lutea, quae digitis pertinaciter adhaesit , in calore difluxit, in aere tandem iterum induruit, saporem & odorem Myrrhae maxima parte perdidit; cui etiam arena mista fuit. 28 Caput II. COROLLARIA. CoROZ-L. I. DecoFUo in Machina ex aurichalco fusa pro usu interno suspecla non ejh Ut enim scirem , an aqua ex aere aliquid solvat, summo gradu ignis coxi in olla solam aquam , quae evaporata reliquit paucam materiam albam leviter ad- stringentem , quae pondere gr. I. non aequabat. An tantilla pars mista Drachmis aliquot soluti Vegetabilis suspecta esse potest 1 Quod V egetabile ab aqua solutum dein aliquid solvat ex sere, dum in machina detinetur solutio, donec omnia refriguerunt, in meis tentaminibus non* dum observavi, nam in omnibus saporem plantae proprium deprehendi, nihil adstringentis gustu det,egere potui, neque in olla notas factae cujusdam solutionis deprehendi; praeterea aegris exhibui talia medicamenta semper bono cum effectu, nunquam malo. Si plantae gustu acidae, aut alcalescentes coquantur, major suspicionis causa est, ne tantum solvatur ex Machina, quod suspectum esset, si corpori humano ingeratur. Circa haec quidem nondum institui experimenta , id vero multiplici usu didici, quod Mars in hac machina auxilio vini solutus sine noxa bibi possit ab aegris; multas enim mensuras in variis morbis chronicis eisdem exhibui optimo cum effectu. Ut vero omnis metus absit, ne in ejusmodi Praeparatis quid noxii misceatur medicamento , habeo quoque machinam ferream, in qua subacida & alca- lescentia, poterant crqui. Si tunc a serro tam salubri aliquid solviiur, & miscetur Praeparato, an nocebit? an virtutem Simplicis immutabit? si tamen quid simile observaretur, tunc Machina G.,rayana servire potest resolvendis similibus Simplicibus. De Regno Vegetabili. 29 Corol. 2. Virtus' Vegetabilium non mutatur in Virtute Simplici propria. Quando in olla Papiniana peragitur (id est, decoctio) tum vires unitas possidet absque jactura spirituum , aut aquie primi Processus. Attamen mutata repentur vis planta propria, quatenus odore, vel sapore cognoscitur , quiti & effectu aliquantulum differt, vid. Boerh. part. i. operat, ehem. pag. 13. N. 3. Ipsa vero hac coitione (intellige coctionem in olla non peractam) quiedam plantarum vires proprice immutantur. Arum bulliendo mitescit. Asari vis infusi valide vomitum movet , ut Ö Succus ejusdem crudus ; ebullitione vero protraPtieri vertitur m diureticum aperientem. vid. Boerh. part. 1. operat, ehem. pag. 15. N. 7. Haec bina observata meum Corollarium non infringunt. Si enim v. g. Dr. II. partis efficacis distributae haerent in üb. I. aquae, mirum non est, sl aliqua notatur mutatio in sapore & odore, quae non deprehenditur, st partes in aqua suspensae caute ex aqua colliguntur, & tum gustu explorantur, si in forma sicca habentur. Quod vero in decoctione communi aliquarum plantarum vires propriae mutentur, mirum non est, illa enim virtus, quae in parte volatili haeret, in auras abit, virtus haerens in parte Saponacea. Aliqua fui pars se sociat aquae , multa vero pars Saponacea & resinosa cum residuo objicitur. Si enim folia Rosmarini vigesies decoqui debent, semper affusa nova aqua, ex observas Magni Boerhaave, donec omnes partes sapore & odpre adhuc praeditae ex iis eliciantur, an nihil relinquitur in residuo , sl Vegetabilia decoquuntur in Phaimacopejis per uiam alteramve horam. C A I Ü T II. 3 ° Attamen serio experiri volui, an virtus propria mutetur? hac in re, ut certus essem, elegi Extra* dura China Chinas Methodo descripta factum , uti etiam decoctum ejusdem specifici in olla factum , quod tempore apyrexiae, aut remissionis, fepius trihorio ante novum paroxysmum exhibui. Dolis Extracti erant Dr. II. pro adultis, & Dr, I. pro Juveni- bus , pro Infantibus vero Dr. ß. quam hac forma 'ex* hibui. Dr. I. Extracti tero cum Dr. I, fach. dein affundo unc. I. aquae. Hanc miscellam in mortario lapideo tero, solutionem effundo, quod nondum solutum est , adjecto novo sacharo, & aqua iterum tero, donec totum Extractum solutum sit, sicque aegris exhibeo. Si vero decoctum dare volui, Unc, I. pulveris grossusculi coxi in olla cum üb. I. aquae, & dedi aegris hoc decoctum bibendum. Fugata jam febre, adhuc quatuor, vel quinque diebus dedi mane & vesperi Dr. I. hujus Extracti, sicque curam absolvi. Algros 20. tali Methodo tractavi, eosque elegi tales, qui aut Corticem Peruvianum in pulvere sumere non potuerunt, aut quibus ob praesentes obstructiones pulverem exhibere tutum non fuit; aut qui sumpto jam pulvere recidivam passi sunt; aut in quibus ob gravitatem Exacerbationum in febribus continuis remittentibus prius Cortex indicabatur , antequam in sordes primarum viarum agi potuerit. In omnibus ad primam dosim febris aut siluit, aut furens impetus adeo infractus est, ut & aeger, & medicus ab omni metu periculi fuerit Über , & sspt secuta est diarhcea salutaris. ^ Unus tantum fuit vir septuaginta »aliquot annorum, ad quem vocatus, vidi eum jacentem cum omnibus signis Apoplexiae, debitis applicatis medicamentis post De Regno Vegetabili. 31 12 . horas videbatur solvi Apoplexia, aeger praeter debilitatem nihil conquestus est. Verum sequenti die rediit idem paroxysmus. Cogitavi illico de lingulari specie febris, & ideo finito paroxysmo, exhibui Dr. II. Extracti Corticis. Tertio die stata hora non rediit paroxysmus, speravi tunc salutem, verum 12. horis consueto tempore tardius rediit paroxysmus, & sger in paroxysmo obiit. Vir alius 65. annorum quotidie stata hora incipit balbutire, stertere, memoriam perdit, brachium & crus sinistrum movere non potest; hoc malum usui China Chinae feliciter obedivit. Corol. 3. Mc du amenta sic parata facilius effe- ftum suum proflant. Synt enim apta, ut, quam primum deglutiuntur, se per vasa absorbentia, & lactea sanguini misceant , & effectura suum edant. Neque observabimus anxietates, de quibus aegri saepe conqueruntur , si major quantitas pulveris crudi ad vincendum morbum neces* sarii a succis gostricis , saepe corruptis, & viribus motricibus mechanicis in ventriculo solvi deberet, qui bene coctis, masticatione praeparatis cibis assuetus, nec hos, si nunc ingerantur, digerere potest. Conon. 4. Terra ab operatione residua non per* tinet ad virtutem Simplici propriam. Id agnovit Boerhaave , dum dicit, vires medicatas , nutrientes ,. venenatas , stirpium omnes absolute halitare in illa parte pianti?, qu« decoctione cum aqua inde elici potejl : oleum ne&ens cum terra conglutinata nihil singularis habet , neque terra sola, vid.part. 1. operat, ehem. pag. 19. N.