APOGRAPHUM EPISTOLAE. a Monßeur Monßeur Keller , Enseigne aux Gardcs Suijjes 9 dans Ia Compagnie Pßffer. Argenteüiüe . a Antonius Leodegajrius Keller Martine» dilecto filio suo S. P. D. Ccepilitteras tuas, quas quinta elapsi ad me dedisti, & magna animi voluptate te valere perlpexi, incomparabiliter autem majore, te, cum arma tractare, & in iis stimm am quam potes peritiam aquirere tuae vocationis & officii sit, libros tamen & studia non dimittere. Quae super differentia nata ob bannilätionem parochi Udlighesuilensis de Gallicorum Authorum sententiis, & Gallicana consuetudine perscribis, si tamen ex horto est flosculus ille tuo , mihi persuadent, quod tempus non inutiliter consumas, sed obedienter eo impendas, quote justa, monita , preces meae saepius impulerunt. Age, perge certus, te fructum inde maximum non ad mundanam tantumodo gloriam, sed ad animae etiam salutem percepturum. Nollem tamen Jus seu Civile seu Canonicum primarium fore tuum studium, sed Historiam, quae quondam tibi aut Militi, aut Civi utilior erit: hanc lege, omnia antiqua omnia recentiora evolve volumina, verum, ut praemonui semper cum stylo ad manus, ut nihil notatu dignum effugiat , & tempus inutiliter non teras : labilis e- nim est memoria, nec ei fidendum : feliciffimam & ego habui, quam nunc novercam experior, & nescio an tempus deperditum, an illud in lectione sine notis insumptum justiores mihi lachrymas eliciat. Interim cum de jure nostrae Reipublicae praedictam bannisationem respiciente tractaveris , laudo aflumptum, & bonae indolis bonum usum summopere collaudo: Homerianum illud, quod Xylander latine sic reddidit : Vineum ii Augurium est, patriam defendere , verum , praeclare observas , & in quantum dant vires adimples: sed fortioribus contra tantum Ag- grelTorem indigemus armis, immö ipsius Aggressoris armis pugnandum est: Canones ipsi, quos infregisse accusamur, justitiae nostrae testes adducendi; haec autem provincia doctioribus demandabitur. Ego in tui gratiam & instructionem breviter aliqua dicam, ut in similibus casibus de- fensiva humeris tuis arma adaptare scias, eodem tempore quee, qualis, & 3 uanta sit lis non ignores, convincunt enim mc tuse litterae,Hamam tibi siebter non omnia retulisle. Icci- Incipiam ä narratione Cassis, quem Processus, hunc Juris Quaestio, nesexcipient, Solutiones finem imponent. CASUS. P Raesectus Habsburgensis vico Udlighesuil choreas ducendi licentiam deditpro die duodecima Augusti festa dedicationis illius Ecclesiae Paro- chialis, & pro die decima sexta ejusdem. Cum Rustici hac permiilione sine praevia salutatione Parochi dicta die duodecima usi essent, Parochus decima quinta ejusdem choreas sequenti die ducere prohibuit. Caupo, qui nomine omnium obtinuerat licentiam graviter ferens speratum sibi tolli lucrum, Parochum adiit rogans, vellet a prohibitione desistere, & obtentam licentiam praetendens, Parocho autem non exorato, rem Praefecto do- tulit, ex cujus jussu Parochum iterum de Praefecti licentia certiorem fecit, quo autem,jam ob alia cauponi non benevolo in sententia perdurante, Praefectum de frustranea Parochi conventione informavit, qui proprio chirographo de incompetentia fu» prohibitionis, & ni desisteret de publicanda sua licentia praemonuit: Parochus autem in sententia perstitit, unde Syndicus in scriptis datam a Praesecto licentiam,divinis peractis officiis, publice perlegit, qua rustici eadem die decima sexta iterum usi sunt inspiciente ä longe, & choreas ducentes notante Parocho, qui sequenti die Domini- <&. decima nona mensis ejusdem assumto currenti Evangelio, edque bis lecto transgressores suae prohibitionis animose redarguit, & ad confitendam hanc inobedientiam, & reportandam de facta confessione attestationem condemnavit, illud Ojlende te Sacerdoti vehementer intonans, finitisque divinis officiis sub aspersione aquae lustralis in medio ecclesiae clamavit, eat nunc iterum tjuis in Civitatem de me mendacia relaturus, fuperioritatis jura non tetigi , ad trte pertinet choreas ducendi licentiam concedere aut negare Cumque aliqui attestationem impositae confessionis postaliquot dies, scilicet vigesima sexta Augusti non attulissent, publice in Ecclesia coram populo diem insequentem pro ultimo termino constituit, quo attestationem illam attulisse debeant, quod si non exequantur, a Sanctis Ecclesiae Sacramentis arcendos statuit. PROCESSUS. I Urati illius communitatis haec omnia, prout debebant, ad Praefectum detulerunt, qui testes itidem Juratos audivit, & sub oculos Senatus omnia posuit. Hic Praefecti circumspectione non contentus Praetori commisit, ut ipsum Parochum in praesentia Praefecti audiret, qui vigesima nona Augusti omnia praedicta consessus est, exzeptis, quae sub aspersione aquae lust- lustralis effutisse dicebatur, qu* tamen juratis testibus fuere probata. Hlne Senatus Parocho incompetentiam suae actionis remonstraturus, & ad melius imposterum adhortaturus, comparitionem coram se a Commissario Episcopali ex superabundanti reverentia postulavit, sed non obtinuit, unde Parochum ipse citavit, quo non comparente citationem cum comminatione exilii iteravit, & tandem perduratum in sua renitentia suis terris ex- esse jullit. Postquam Parochus ditionem nostram dereliquit, folicitus Senatus de subditis suis Udlighesuilensibus P. P, Capucinis pro interim eorum curam commisit, qui & eam cum auctoritate & licentia Comissarii Episcopalis susceperunt. Sub quinta Octobris Senatus Acta hucusque irrevocabiliter servanda, & Parochum bannitumin ditione sua amplius non tolerandum pro fixo habens, dictos Udlighesuilenses pro jure suo alium sibi Parochum jullit eligere , qui mandato parentes decima quarta ejusdem, alium Episcopo, seu ejus Commissario praesentandum nominavere, quem tamen dictus Commisiarius nec ad Curam, nec ad Examen voluit admittere, unde ad hanc usque diem P. P. Capucini dictam Curam administrant. Antequam ad promissas qnaestiones deveniam aliqua tibi praenotare neceste habeo. Primo. Quod etiamsi in praemista narratione Senatum solummodö nominaverim, a citatione tamen Parochi cum comminatione exilii inclu- sive non Senatum solum, sed summam Reipublicae nostrae Potestatem, nempe Praetorem, Senatum & CentumViros omnia peregisse, nihilque sine hac actum vel scriptum fuiste. Secundo. Parochum ad ambas citationes litteris respondiste, & factam sibi a judice Ecclesiastico sub paena interdicti prohibitionem comparendi praetendisse. Tertio. Hanc comparitionem Ecclesiasticorum coram Senatu, quam nos,& antecessores nostri seraper habuimus,abEpiseopo paucis ab annis tantum nobis disputatam fuiste, & cum D. Nuntius Pontificius alieni in nos animi ob plura quae contra nos egit crederetur, facile sibi quisque persuasum habebat, ex conspirat o nobis hanc litem motam : nemo enim sanus immaginari sibi potuit, Parochum illum qui per octo circiter annos studia sua Lucernae prosequutus est, Adjutor etiam per aliquot annos Parochi Lucernensis fuit, consequenter frequentius ne dicam singulis annis mandata nostra de choreis , fi injuria temporum, aut alia ratio talia exigebant, vidit & audivit, sibi jus de danda aut neganda de illis licentia ex so ipso pressumere potuisse, & de hoc actu futuro,ante paucas hebdomadas, aliositidem Parochos animans, gloriaturum fuiste. Accedebat, quod praedictam prohibitionem comparendi Comidarius Episcopalis ä se emanatam negavit, quae ab Episcopo ob brevitatem temporis Constantia venisse non potuit. Ob varias autem hinc inde consuetudines Questio proponenda Sc solvenda, quam, cum reliquas tibi antea promitterem, in mente non habui, & llthsec Quaestio Unica ex recitato casu exoriens. An Magistratiii, aut Parocho competat eboreas ducendi licentiam dare & negare ? Solutio. Ex natura rei, & ex consuetudine competit hoc jus Potestati laicie, quod longa dissertatione aut probatione non indiget : sufficiat Episcopum cum Clero Constantiensi , in cujus Diaecesi fumus , hoc clare recognovisse in Constitutionibus & decretis synodi Diaecesanse Part,prim. tit. 2). ^.7.cujus haec sunt verba: Diebus Dominicis Tefiivis curent Parochi,agant cum Magistratu, ut ludicra , [ocularia [peäacula, choreas , & saltationes tempori Divinorum Officiorum , Concionum ,Catechefis & Vesperarum non permittantur. Nunc sto promissis. Tres ex processu enarrato ortae sunt quaestio- 1 nes quae inter nos & Episcopum, & Nuntium, seu Summum Pontificem in disceptationem vocantur: scilicet Quaestio Prima. An Potestas laica poilit Ecclesiasticum ad comparendum coram se vocare , & teneatur talis vocatus comparere , & verbum Principis reverenter audire? Quaestio Secunda. An Potestas laica Ecclesiasticum contemnentem Principis vocationem, aut Jura Principis quovis alio modo infringentem & usurpantem, seu seditiosum, Sc diifidatum possit e ditione sua ejicere & bannire? Quaestio Tertia. An per bannisationem talis Ecclesiastici Canonicatus, Cura aut aliud Beneficium, quod in ditione offensi Principis bannitus habebat, possit di- ci vacans, adeo ut Collator alium in banniti locum eligere , aut Princeps talem electionem Collatori injungere poilit? Jam iterum intentam seriem interrumpere & aliam questionem prae- praemittere cogor. Cum praenotatae tres quaestiones circa Immunitatem Ecclesiasticam versentur, de hac ante omnia loquendum erit in Quaellione praevia. An Immunitas Ecclesiastica sit de Jure Divino vel Humana? Solutio quaestionis praeviae. Julius Clarus Sententiarum lib. s. quasi. 3 6 . soperfidaHter hanc quae, ftionem tractat, contentus dixisse, quod haec immunitas sit a Jure Divino, & citat aliquos asserentes, hanc esse communem opinionem , subdens tamen hanc conclusionem in puncto juris sine difficultate non transire. Menochius De Juris diil. bnp. &Potefi. Ecclefiajt. fe Secui, lib. i.C. I s. fusius hancquaestionem tractat & pro parte affirmante, esse tantum de jure humano 13 . allegat gravissimos, ut ipse dicit, S. Theologiae, Juris Pontificii & Caesa rei Interpretes; pro parte autem asserente esse de Jure Divino, 26 . citat Auctores, & candide fatetur, Pontifices, qui huic sententiae a C- fertionibus suis fundamentum dederunt, nullis verbis ostendisse, qua in lege vel antiqua vel nova haec immunitas legatur. Quibus rationibus hae opiniones suffulciantur, & confutentur, ibi est videre, illas enim exscribere non est animus. Dico ego: Immunitas Ecclesiastica non solum est deJureHumano ^ sed de Lege Princip ium Secularium, quod Probo per assertiones duorum Summorum Pontificum . S. Gelasius Crispi no, & Sabino Episcopis duos Clericos commendans, qui ad Forum Laicum trahebantur, actores in foro Ecclesiastico agere debere edicit: Ut Ec - ilefiajura, quavetufii PR 1 NCIP ES affidua SanEitone firmaverunt, impetitis Clericis non negentur, c. Sylvester. XI. q. 1. S. Pelagius ad Sergium Cancellarium scribit, Clericum petitorem omnibus modis, non alibi quam apud Provinciae Judicem actiones suas contra laicos dirigere debere,[hos autem soas contra clericos apud Episcopum , & dicit- Quem ordinem legibus per omnia convenientem , atque consentaneum demonfirari illa regula manifestat , qua prace * p it a&tremforumfemptrsequi pulsati '.clericis vero pulsatis in Episcopali juditio forum competere PRINCIPALIUM quoque Sanctionum designat auHorit/u. c.fi quis quam loco citato. Quamvis autem de civilibus tantum hi canones non criminalibus loquantur actionibus, eadem tamen est ratio. Etenim Jus Divinum est , quod in lege continetur & Evangelio atque immutabile femper permanet. Inliit. Jur. Can.\Ttt. 2.c. J us Divinum. In lege & Evangelio de immunitate nihil legitur, ut sopraex Menochio annotavi, & qui textus ad prow probandum , quod sit de Jure Divino, dentibus trahuntur , 5 c vage ad hunc finem interpretati sunt, in eodem auctore lib. & cap, citaris clare refelluntur. Si tandem Immunitas esset de Jure Di vino, secundum praedictam definitionem, deberet esse immutabilis, nec valere in aliquibus casibus, in aliis non valere, & haec distinctio casuum , quam Ganonistac, Ju- ristse, Theologi admittunt , etiam de Jure Divino instituta dici deberet, cum tamen nec lyllaba de hac inveniatur. Datur & distinctio locorum & Regnorum, cum in uno summa, in alio restrictissima sit immunitas, nec facile dicetur diversis Regnis diversa data esse Evangelia. Unde etiam eo quod hoc jus Immunitatis non est immutabile, non potest dici divinum. Iterum ad promissa revertor. Solutio Quaestionis Primae* Potestas LaicaLucernensis, potest Ecclesiasticos quoscunque sii« ditionis coram se citare, qui & comparere tenentur, & verbum Principis reverenter audire. Probo. A Quatercentis annis Senatus Lucernensis, quoties dabatur casiis, quorum plures quam centum probari possunt, Ecclesiasticos sem- per citavit, praesente, & non reclamante Episcopo seu ejus Vicario, qui hic Comissarius dicitur, vidente & non reclamante Nuntio Apostolico, qui ordinarie Lucernae residet, obediente, & comparente Ecclesiastico ci- tato.Unde consuetudo h«c ab immemoriali tempore Lex nobis immutabilis est, quam ipsi Canones approbant, Scit enim San 8 a Egmana Ecclesia , quia nihil obfmt saluti credentium divers* pro loco A tempore consuetudines , quando una fides fer dile&ienem operans bona , qu* potest , uni Deo commen• dat omnes . Epiß. I. Leonis IX, Et- Diuturni mores consensu utentium appro ■ bati legem imitantur, c. diuturni. Distine. 12 . Quod neque contra fidem , neque contra bonos mores injungitur , indifferenter est habendum , fc pro eorum, inter quos vivitur , societateservandum est, c. illa autem, ibidem. Quemadmodum illicita perpetrari non patimur , fic qu* sunt Consuetudinis non negamus, c. quem - admodum, ibidem Et si exemplum disideratur Canonicum in promtu est i Belliserius mandavit Sylverium Pontificem Maximum ad se in Palatium Principis venire, qui obedienter comparuit c. Guilisarius 23,