|
Mercvrii
Gallo-belgici M. Gothardo Arthusio succentvriati, sive rervm in
Gallia et Belgio potissimvm, Hispania qvoqve Italia, Anglia,
Germania, Vngaria, Silesia, vicinisque locis, ... potissimum
gestarum, historicae narrationis continuatae, tom. I.
Johann Georg Schleder
Ed. : Frankfort, Latomus, 1637
[Septembre 1636]
Copia interea Germanic� Ducis
Vinariensis ad Blamontum Lotharingi� oppidum, quod sexaginta
pr�sidiarios alebat, promouerunt, cui cum Dux Bernhardus
deditionem imperasset, paucis rem expeditam volens, hoc nil
minus obtinuit. Locus igitur tormentis infestatur, & eo ipso die
armata manu superatur ac diripitur. Durante direptione oppidum
igni, quem puluis, a loci Pr�fecto, in arcem cum milite suo iam
recepto, plerisque �dibus subditus conceperat, totum ferem
consumptum periit, vix sex vel septem �dificiis,que flamma
pertingere nequiit, saluis relictis. Direpta ciuitate vine� ad
arcem acte sunt, cni cum Vinarienses ita propinquassent, ut
iamiam eam caperent, pr�sidiantes transigere coperunt, verum non
nisi iure in eorum capita penes expugnatores manente, exutis
cortice baculis dimissi sunt, Prefecto quod ignem teetis
submouerat, ia paribulum sublato, Consuli ac Pr�tori,
interuenientibus aliorum precib am Duce gratia facta est, de qua
quoniam Consul iam penitus desperauerat, Qu�sitoris cuidam
Vicario centum Pistoletas tradidit, coniugi su�, quibus captam
se redimeret, reddendas. Vita aurem, ut dietum est, a Duce
donatus, traditam ante Qu�sitoris Vicario Pistoletarum summam
reddi sibi pettit : at ille ab excubitoribus pecuniam sibi
surreptam sanctissime affirmare ausus est, quod tamen longe
aliter se habuit; si quidem vestibus exutis, aurum in ocreis
ipsius inuentum, eaque ex causa fut reputatus cum pr�fecto ex
eodem stipite suspensus est. |